— 34 —
Meditatio III.
De Deo, quod existat.
      Claudam nunc oculos, aures obturabo, avocabo
omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium
omnes vel ex cogitatione mea delebo, vel certe, quia
hoc fieri vix potest, illas ut inanes et falsas nihili pendam,
meque solum alloquendo et penitius inspiciendo,
meipsum paulatim mihi magis notum et familiarem
reddere conabor. Ego sum res cogitans, id
est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens,
multa ignorans, volens, nolens, imaginans etiam et
sentiens; ut enim ante animadverti, quamvis illa quae
sentio vel imaginor extra me fortasse nihil sint, illos
tamen cogitandi modos, quos sensus et imaginationes
— 35 —
appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum
sunt, in me esse sum certus.
Descartes Med 34-35