— 418 —
Voco
autem principia convenientiae regulas illas iudicandi, quibus libenter
nos submittimus et quasi axiomatibus inhaeremus, hanc solum ob rationem,
quia, si ab iis discesserimus, intellectui nostro nullum fere de obiecto
dato iudicium liceret
. In horum censum veniunt sequentia. Primum,
quo sumimus, omnia in universo fieri secundum ordinem naturae; quod
quidem principium Epicurus absque ulla restrictione, omnes autem
philosophi cum rarissima et non sine summa necessitate admittenda
exceptione uno ore profitentur. Ita autem statuimus, non propterea,
quod eventuum mundanorum secundum leges naturae communes tam
amplam possideamus cognitionem, aut supernaturalium nobis pateret
vel impossibilitas, vel minima possibilitas hypothetica, sed quia, si ab
ordine naturae discesseris, intellectui nullus plane usus esset, et temeraria
citatio supernaturalium est pulvinar intellectus pigri. Eandem ob
rationem miracula comparativa, influxus nempe spirituum, sollicite
arcemus ab expositione phaenomenorum, quia, cum eorum natura nobis
incognita sit, intellectus magno suo detrimento a luce experientiae, per
quam solam legum iudicandi sibi comparandarum ipsi copia est, ad
umbras incognitarum nobis specierum et causarum averteretur. Secundum
est favor ille unitatis, philosophico ingenio proprius, a quo pervulgatus
iste canon profluxit: principia non esse multiplicanda praeter
summam necessitatem
; cui suffragamur, non ideo, quia causalem in
mundo unitatem vel ratione vel experientia perspiciamus, sed illam
ipsam indagamus impulsu intellectus, qui tantundem sibi in explicatione
phaenomenorum profecisse videtur, quantum ab eodem principio
ad plurima rationata descendere ipsi concessum est. Tertium eius
generis principiorum est: nihil omnino materiae oriri, aut interire, omnesque
mundi vicissitudines solam concernere formam; quod postulatum,
suadente intellectu communi, omnes philosophorum scholas pervagatum
est, non quod illud pro comperto aut per argumenta a priori
— 419 —
demonstrato habitum sit, sed quia, si materiam ipsam fluxam et transitoriam
admiseris, nihil plane stabile et perdurabile reliqui fieret, quod
explicationi phaenomenorum secundum leges universales et perpetuas
adeoque usui intellectus amplius inserviret.
Kant Diss 418-419