— 102 —
Neque post Tiberium
Coruncanium, qui, omnium primus, ius Romae professus est, ea
nisi nobilissimorum filiis virorum, tamquam sacra, tradebatur.
Et quo hoc suum potentiae arcanum legum sanctitate sanctius
facerent, verba legum sanctissime custodiebant; quo autem magis
veneranda specie prae se ferrent, actionum formulas quam maxime
certas solennesque esse accurabant; et quo denique plebem
magis celatam haberent, per notas scribebant, non perscribebant.
Et sapientissimi Romanorum id iis arcanum aequo animo
dissimulabant: qui e republica censebant, ut nobiles, qui in republica
ad bellicam virtutem sunt necessarii, iustitiae studiis magis,
quam iniuriis et insolentia possent; et una opera populus
iuris religiosissimus esset.
Vico NT 102