— 86 —
Unde nunquam Aristoteles
in particularibus scientiae nomine usus est
, neque
— 87 —
uti docuit primo posteriorum Analiticorum libro inquiens.
Qui, quod omnis triangulus habet tres angulos,
scivit, quod hic, qui est in semicirculo, est triangulus,
imul inducens cognovit
. Neque uti docet ubique, ubi
dum aliquid demonstrative sillogizzare contendit, sive
circa naturalia, sive circa divina, a physicis terminis
ubique abstinens, ad mathematicos adsumendos devolvitur,
quo non de subiectis, sed de subiectorum natura,
contemplativam speculationem esse insinuet. Qui
igitur de mobili, de corpore, de naturali, immo de mobilibus
et naturalibus scientiam esse dicunt, iidem eam
aiunt esse secundum quod et quatenus, ac si dicant,
oblique, excusatorie, reflexive, conversive, mediate, et
communiter loquendo, improprie, indirecte, secundario
et per accidens: iidemque non sunt philosophi, imo nec
Peripatetici, nisi secundum quid, obliqui, reciprocales,
indirecti, secundarii, accidentales, et improprii, proprie
autem captiunculatores, fugacissimi, et transvolae
pugiunculi.
Bruno Acr 86-87