— 392 —
      Caeterum hae tres ultimae propositiones [Regulae V, VI, VII] non sunt
separandae, quia ad illas simul plerumque est reflectendum,
et pariter omnes ad methodi perfectionem concurrunt;
neque multum intererat, utra prior doceretur,
paucisque easdem hic explicavimus, quia nihil
aliud fere in reliquo Tractatu habemus faciendum, ubi
exhibebimus in particulari quae hic in genere complexi
sumus.
Descartes Reg 392