— 76 —
Propositio XXXIV.

      Dei potentia est ipsa ipsius essentia.
— 77 —
Demonstratio.

      Ex sola enim necessitate Dei essentiae sequitur, Deum esse causam
sui (per Prop. 11.), et (per Prop. 16. ejusque Coroll.) omnium
rerum. Ergo potentia Dei, qua ipse, et omnia sunt, et agunt,
est ipsa ipsius essentia. Q.E.D.
Spinoza E 76-77