— 76 —
      Cum itaque res nullo alio modo, nec ordine a Deo produci potuerit,
et, hoc verum esse, ex summa Dei perfectione sequatur,
nulla profecto sana ratio persuadere nobis potest, ut credamus,
quod Deus noluerit omnia, quae in suo intellectu sunt, eadem
illa perfectione, qua ipsa intelligit, creare. At dicent, in rebus
nullam esse perfectionem, neque imperfectionem, sed id, quod
in ipsis est, propter quod perfectae sunt, aut imperfectae, et bonae
aut malae dicuntur, a Dei tantum voluntate pendere; atque adeo,
si Deus voluisset, potuisset efficere, ut id, quod jam perfectio est,
summa esset imperfectio, et contra <dat het geen, 't welk nu
in de dingen een onvolmaaktheit is, het volmaaktste geweest
zou zijn>. Verum quid hoc aliud esset, quam aperte affirmare,
quod Deus, qui id, quod vult, necessario intelligit, sua
voluntate efficere potest, ut res alio modo, quam intelligit,
intelligat, quod (ut modo ostendi) magnum est absurdum.
Quare argumentum in ipsos retorquere possum, hoc modo.
Omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque aliter se habere
possint, Dei necessario voluntas aliter se habere etiam deberet;
atqui Dei voluntas aliter se habere nequit (ut modo ex Dei
perfectione evidentissime ostendimus). Ergo neque res aliter se
habere possunt. Fateor, hanc opinionem, quae omnia indifferenti
cuidam Dei voluntati subjicit, et ab ipsius beneplacito omnia pendere
statuit, minus a vero aberrare, quam illorum, qui statuunt,
Deum omnia sub ratione boni agere. Nam hi aliquid extra Deum
videntur ponere, quod a Deo non dependet, ad quod Deus, tanquam
ad exemplar, in operando attendit vel ad quod, tanquam
ad certum scopum, collimat. Quod profecto nihil aliud est, quam
Deum fato subjicere, quo nihil de Deo absurdius statui potest,
quem ostendimus tam omnium rerum essentiae, quam earum existentiae
primam, et unicam liberam causam esse. Quare non est,
ut in hoc absurdo refutando tempus consumam.

Spinoza E 76