— 36 —
      Quoad ordinem vero, et ut omnes nostrae perceptiones ordinentur,
et uniantur, requiritur, ut, quamprimum fieri potest, et
ratio postulat, inquiramus, an detur quoddam ens, et simul
quale, quod sit omnium rerum causa, ut ejus essentia objectiva sit
etiam causa omnium nostrarum idearum, et tum mens nostra, uti
diximus, quam maxime referet Naturam: Nam et ipsius essentiam,
et ordinem, et unionem habebit objective.
Spinoza TIE 36