— 34 —
      LXII. Utilitatis aequalitas arithmetico commmensu electa,
est Jus aequatorium, quod Jurisconsulti in specie
dicunt suum; et est omnis Justitiae Aequatricis vulgo commutativae
materies, fons omnis restitutionis: et obtinet
in omni societate aequali: socii enim, qui inaequales pecuniae
partes in commune contulerunt, non auferunt lucri
partes aequales commensu comparato, ut Grotio videtur,
quo dignitas personae, non pecunia attenditur, sed auferunt
aequales commensu simplici, quo pecunia non personae
dignitas eos exaequat; nam tantum quisque aufert,
quantum, si eam pecuniam ei negotiationi solus posuisset.
      Utilitatis aequalitas geometrico commensu destinata,
est Jus rectorium, eruditis meritum, Jurisconsultis dignitas
dicta, et est omnis Justitiae rectricis, vulgo distributivae
— 35 —
subjectum; scaturigo omnis dignationis: et regnat in omni
societate inaequali
. Paterfamilias enim jure superioris,
et cujusdam summae potestatis, ut suo loco demonstrabimus,
condit testamentum, in quo dignitatem personarum
considerat: quod item Grotius non animadvertit.
Vico Univ20 34-35