— 34 —
Cum vero putamus nos percipere
colores in objectis, etsi revera nesciamus quidnam sit,
quod tunc nomine coloris appellamus, nec ullam similitudinem
intelligere possimus, inter colorem quem
supponimus esse in objectis, et illum quem experimur
esse in sensu: quia tamen hoc ipsum non advertimus,
et multa alia sunt, ut magnitudo, figura, numerus, etc.,
quae clare percipimus non aliter a nobis sentiri vel
intelligi, quam ut sunt aut saltem esse possunt in objectis:
facile in eum errorem delabimur, ut judicemus
— 35 —
id, quod in objectis vocamus colorem, esse quid omnino
simile colori quem sentimus, atque ita ut id,
quod nullo modo percipimus, a nobis clare percipi
arbitremur.
Descartes PPh 34-35