— 34 —
A quibus difficultatibus
adacti ad occultam
Dei legem tanquam ad machinam
confugiunt, quod nervi
mentem excitent, quum ab objectis
externis moventur; et
mens intendat nervos, quando
ei agere collibitum sit. Itaque
fingunt mentem humanam tanquam
araneum, ita in conario,
ut ille in suae telae centro
quiescere; et ubi quodvis telae
filum alicunde motum sit,
araneus id sentiat: quum autem
araneus, immota tela, tempestatem
praesentiscit, omnia suae
telae fila commoveat. [>]
Vico Ant 34