— 417 —
§. 30.

      Accedunt principiis subrepticiis magna affinitate alia quaedam,
quae quidem conceptui dato intellectuali nullam sensitivae cognitionis
maculam affricant, sed quibus tamen intellectus ita luditur, ut ipsa
— 418 —
habeat pro argumentis ab obiecto depromptis, cum tantummodo per
convenientiam
cum libero et amplo intellectus usu, pro ipsius singulari
natura, nobis commendentur. Ideoque, aeque ac ea quae superius a nobis
enumerata sunt, nituntur rationibus subiectivis, verum non legibus
sensitivae cognitionis, sed ipsius intellectualis, nempe condicionibus, quibus
ipsi facile videtur et promptum perspicacia sua utendi. Liceat mihi
horum principiorum, quantum equidem scio, nondum alibi distincte
expositorum, hic coronidis loco mentionem aliquam iniicere.
Kant Diss 417-418