— 33 §76 —
      § LXXVI. Quum quaedam omitti in poemate consultum
[sit], § 75, omnem vero nexum thematis narraturus
historici, mirum quantam mundi partem, ne dixerim
omnem omnium saeculorum [saeclorum] historiam complecti
teneatur: quaedam determinantia et remotius connexa
omittere poeticum
.
      Quid Homerus i. e. excellens poeta, § 22, teste Horatio?
Semper ad eventum festinat, et in medias res
Non secus ac notas auditorem rapit:
media, dicuntur gemino ovo rerum troianarum opposita, quae
cohaerent, sed remotius, cum aliis ita ut possent illa etiam
— 34 §76 —
narrari brevitatis non studioso. Quae de Homero Flaccus,
dicet de Virgilio considerans, quomodo res Aeneae incipiat:
Vix e conspectu Siculae telluris in altum etc..
Idem in Comicis plerumque, quorum personae primae etiam,
si a prologo discesseris, ita ordiuntur ac si totus iam fabulae
nexus pateret, quod ob § 65 apprime utile.
Baumgarten MPh 33-34