— 304 —
      Par. XXVII. Hi judices magno etiam, et impari numero esse
debent, nempe sexaginta et unus, aut quinquaginta et unus ad minimum,
et ex una familia non nisi unus eligendus,nec tamen ad
— 305 —
vitam, sed ut quotannis etiam aliqua ejus pars cedat, et alii totidem
eligantur, qui ex aliis sint familiis, quique ad quadragesimum aetatis
annum pervenerint.
      Par. XXVIII. In hoc Concilio nulla sententia pronuncianda,
nisi praesentibus omnibus judicibus. Quod si aliquis morbi, aut alterius
rei causa diu Concilio interesse non poterit, alius ad id tempus
eligendus, qui ipsius locum suppleat. In suffragiis autem ferendis
debebit unusquisque sententiam suam non palam dicere, sed calculis
indicare.
      Par. XXIX. Hujus, et praecedentis Concilii vicariorum emolumenta
sint bona primo eorum, qui mortis damnati sunt ab ipsis, et
etiam eorum, qui summa quadam argenti plectuntur. Deinde ex
unaquaque sententia, quam de rebus civilibus tulerint, ab eo, qui
causa cecidit, pro ratione totius summae partem aliquotam accipiant,
qua utrumque Concilium gaudeat.
      Par. XXX. His Conciliis alia subordinentur in unaquaque urbe,
quorum etiam membra ad vitam eligi non debent; sed etiam quotannis
pars aliqua eligenda ex solis familiis, quae in eadem habitant
sed opus non est haec latius persequi.
      Par. XXXI. Militiae stipendia nulla solvenda tempore pacis, tempore
autem belli iis tantummodo quotidiana stipendia danda, qui
quotidiano opere vitam sustentant. At duces, et reliqui officiarii
cohortium nulla alia emolumenta ex bello exspectanda habeant
praeter hostium praedam.
      Par. XXXII. Si quis peregrinus alicujus civis filiam in uxorem
duxerit, ejus liberi sunt cives censendi, et in catalogo familiae matris
inscribendi. Qui autem ex peregrinis parentibus in ipso imperio
nati, et educati sunt, iis constituto aliquo pretio Jus civis ex
Chiliarchis alicujus familiae emere liceat, et in catalogum ejusdem
familiae referantur: nec imperio, tametsi Chiliarchae lucri causa
aliquem peregrinum infra constitutum pretium in numerum suorum
civium receperint, aliquod inde detrimentum oriri potest;
sed contra media excogitanda, quibus facilius civium augeri
possit numerus, et magna hominum detur confluentia. At, qui
in catalogum civium non referuntur, aequum est, ut tempore
— 306 —
saltem belli otium suum labore, aut exactione aliqua compensent.
Spinoza TP 304-305-306