— 35 —
XV. Voluntas.

      Voluntas duplex est, naturalis et rationalis communiter
dicta. Voluntas naturalis est appulsus cuiusque rei secundum
suam naturam, sicut ignis ad suam sphaeram, aquae ad
oceanum suum, et omnium ad suam sphaeram et locum suae
conservationis. Sic lapis dicitur appetere deorsum, planta
appetere solem. Voluntas vero rationalis seu sensitiva vel
intellectiva est quae praevio aliquo sensu, ratione vel intellectu
consequitur, unde valet nihil appeti nisi cognitum.
Voluntas rursum alia regulata, alia irregulata. Regulata
est quae ratione vel intellectu duce incedit, irregulata
quae furore, impeto vel instigatione consequitur agente. Regulata
duplex est, antecedens vel consequens. Voluntas antecedens
est, quae primarie et per se aliquid fiendum definit;
consequens vero, quae ex aliquo facto vel successu definitur.
Primo modo voluntas legislatoris et principis est ordinatione
et exequutione iustitiae totum populum conservare,
— 36 —
secundo propter successus et praevaricationes aliquos perdere.
Primum genus voluntatis, quod est generale, indicatorium,
edictorium, proprius a nobis appellatur voluntas
signi, quae non definit magis ad amorem istius vel illius;
secundum genus appellatur beneplaciti.
Bruno Sum 35-36