— 417 —
§. 29.

      Tertiae speciei axiomata subrepticia e condicionibus subiecto propriis,
a quibus in obiecta temere transferuntur, non ita pullulant, ut
(quemadmodum fit in iis, quae sunt classis secundae) ad conceptum
intellectualem per sensitive data sola pateat via, sed quia his tantum
auxiliantibus ad datum per experientiam casum applicari, h. e. cognosci
potest, utrum aliquid sub certo conceptu intellectuali contineatur,
necne. Eiusmodi est tritum illud in quibusdam scholis: quicquid exsistit
contingenter, aliquando non exstitit
. Oritur hoc principium suppositicium
e penuria intellectus, contingentiae aut necessitatis notas nominales
plerumque, reales raro perspicientis. Hinc utrum oppositum alicuius
substantiae possibile sit, cum per notas a priori depromptas vix
perspiciatur, aliunde non cognoscetur, quam si eam aliquando non fuisse
constet
; et mutationes verius testantur contingentiam, quam contingentia
mutabilitatem, ita ut, si nihil in mundo obveniret fluxum et
transitorium, vix aliqua nobis notio contingentiae oboriretur. Ideoque
propositio directa cum sit verissima: quicquid aliquando non fuit, est
contingens
, inversa ipsius non indigitat nisi condiciones, sub quibus
solis, utrum aliquid exsistat necessario an contingenter, dinoscere licet;
ideoque si ceu lex subiectiva (qualis revera est) enuntietur, ita efferri
debet: de quo non constat, quod aliquando non fuerit, illius contingentiae
notae sufficientes per communem intelligentiam non dantur
; quod
tandem tacite abit in condicionem obiectivam, quasi absque hoc annexo
contingentiae plane locus non sit. Quo facto exsurgit axioma
adulterinum et erroneum. Nam mundus hic, quanquam contingenter
exsistens, est sempiternus h. e. omni tempori simultaneus, ut ideo
tempus aliquod fuisse, quo non exstiterit, perperam asseratur.
Kant Diss 417