— 33 §75 —
      § LXXV. Repraesentationes non poeticae, minusque
connexae
cum salvo perfectionis poeticae gradu abesse
possint ex poemate, eas abesse etiam est poeticum,
§ 74, 11.
      Id est, quod more poetico Horatius suadet in exemplo
Homeri, § 22, quum laudat in eo, quod quae
Desperet tractata nitescere (extensive clariora fieri) posse
      relinquat.
      In Ovidii metamorphoseon libris observabimus quasdam
historias sicco prorsus pede transeuntem et vix tribus verbis
illarum meminisse, non sine luctu et indignatione puerorum
aniles fabulas cumulari desiderantium.
Baumgarten MPh 33