— 33 —
Quid, inquam, ego qui hanc ceram videor
tam distincte percipere? Nunquid me ipsum non tantum
multo verius, multo certius, sed etiam multo
distinctius evidentiusque, cognosco? Nam, si judico
ceram existere, ex eo quod hanc videam, certe multo
evidentius efficitur me ipsum etiam existere, ex eo
ipso quod hanc videam. Fieri enim potest ut hoc quod
video non vere sit cera; fieri potest ut ne quidem oculos
habeam, quibus quidquam videatur; sed fieri plane
non potest, cum videam, sive (quod jam non distinguo)
cum cogitem me videre, ut ego ipse cogitans
non aliquid sim. Simili ratione, si judico ceram esse,
ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, videlicet
me esse. Si ex eo quod imaginer, vel quavis alia
ex causa, idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera
animadverto, ad reliqua omnia, quae sunt extra me
posita, licet applicare. Porro autem, si magis distincta
visa sit cerae perceptio, postquam mihi, non ex solo
visu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto
distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum
est, quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel
ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint
juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius
probent! Sed et alia insuper tam multa sunt in
ipsa mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi
potest, ut ea, quae ex corpore ad illam emanant, vix
numeranda videantur.
      Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo
— 34 —
volebam; nam cum mihi nunc notum sit ipsamet corpora,
non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate,
sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi
quod tangantur aut videantur, sed tantum ex eo quod
intelligantur aperte cognosco nihil facilius aut evidentius
mea mente posse a me percipi. Sed quia tam
cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest,
placet hic consistere, ut altius haec nova cognitio memoriae
meae diuturnitate meditationis infigatur.
Descartes Med 33-34