— 101 —
Quare eadem definitione Romani iurisprudentiam, qua Graeci
sapientiam, «divinarum humanarumque rerum notitiam» definiebant.
Cum autem ea sapientia iustitia et civili prudentia tota
ferme constet, doctrinam de republica et de iustitia multo rectius,
quam Graeci, non disserendo, sed ipso usu reipublicae perdiscebant.
Itaque, «veram, non simulatam philosophiam»
sectantes (nam de his temporibus verba iurisconsulti verius
dici possunt), in iis virtutibus prius publica persancte obeundo
munia, magistratus nempe et imperia se firmabant; senes tandem
aetate earumdem virtutum compote ad iurisprudentiam
animum, tamquam ad honestissimum vitae portum, appellabant.
Vico NT 101