— 391 —
      Hic autem ordo rerum enumerandarum plerumque
varius esse potest, atque ex uniuscujusque arbitrio dependet;
ideoque ad illud acutius excogitandum meminisse
oportet eorum, quae dicta sunt in quinta propositione.
Permulta quoque sunt ex levioribus hominum
artificijs, ad quae invenienda tota methodus in hoc
ordine disponendo consistit: sic si optimum anagramma
conficere velis ex litterarum alicujus nominis transpositione,
non opus est a facilioribus ad difficiliora transire,
nec absoluta a respectivis distinguere, neque enim
ista hic habent locum; sed sufficiet, talem tibi proponere
ordinem ad transpositiones litterarum examinandas,
ut nunquam bis eaedem percurrantur, et sit illarum
numerus, ex. gr., in certas classes ita distributus, ut
statim appareat, in quibusnam major sit spes inveniendi
quod quaeritur; ita enim saepe non longus erit,
sed tantum puerilis labor.
Descartes Reg 391