— 85 —
Considerate an Aristoteles docuerit
unquam dicere de Socrate, de Callia, de Platone,
esse scientiam, secundum quod homo, de homine esse
scientiam secundum rationem specificam, quoad eius
— 86 —
substantiam, essentiam, naturam: an potius sint quorundam
Scoticolarum voces, atque similium cucullatorum?
dum verius Peripatetici dicant, nec de Socrate,
nec de Platone, nec de Iove, neque de homine,
neque de diis, aliud esse praeterquam historiam:
sed de natura hominis, deque natura deorum,
(si qua forte apud nos) tanquam de universalibus
scientia dicitur. Consideretur an Peripateticorum more,
scientiae significationem, per communiter, proprie,
et propriissime, an captiunculatorum more distinguere
consuescant. Sic illi de soccis, de cicatricibus,
de preputiis: Grammatici recte diphtongandi, accentuandi,
et punctuandi: caupones recte coquendi,
atque sophistice propinandi scientiam dicunt. Nec
minus agasones bestiae recta domum redeunti scientiam
tribuere possunt. Perpendite an iuxta philosophorum
principum consuetudinem distinguentes dicant:
particulare et mobile non primo, non immediate,
sed mediate, atque secundo scientiae subiici;
cum ipsius Aristotelis vestigiis insistentes animadvertere
debeant, sensibile, mobile, particulare, nec primo,
nec secundo, nec mediate, nec immediate, nec
per se, nec per accidens, esse posse scientiae subiectum,
quemadmodum quod est per se sensibile, ne
per accidens quidem potest esse intelligibile, quod est
per se particulare et mobile, nec per accidens potest
esse universale et immobile. [>]
Bruno Acr 85-86