— 35 —
      Definitionis vero rei increatae haec sunt requisita.
      I. Ut omnem causam secludat, hoc est, objectum nullo alio
praeter suum esse egeat ad sui explicationem.
      II. Ut data ejus rei definitione nullus maneat locus Quaestioni,
An sit?
      III. Ut nulla, quoad mentem, habeat substantiva, quae possint
adjectivari, hoc est, ne per aliqua abstracta explicetur.
      IV. Et ultimo (quamvis hoc notare non sit valde necessarium)
— 36 —
requiritur, ut ab ejus definitione omnes ejus proprietates concludantur.
Quae etiam omnia attendenti accurate fiunt manifesta.
Spinoza TIE 35-36