— 33 —
LXIX.
Longe aliter cognosci
magnitudinem figuram,
etc, quam colores,
dolores, etc.

      Praesertim si consideret, se longe alio modo cognoscere,
quidnam sit in viso corpore magnitudo, vel figura,
vel motus (saltem localis: Philosophi enim, alios
quosdam motus a locali diversos effingendo, naturam
ejus sibi minus intelligibilem reddiderunt), vel situs,
vel duratio, vel numerus, et similia, quae in corporibus
— 34 —
clare percipi jam dictum est: quam quid in eodem
corpore sit color, vel dolor, vel odor, vel sapor, vel
quid aliud ex iis, quae ad sensus dixi esse referenda.
Quamvis enim videntes aliquod corpus, non magis
certi simus illud existere, quatenus apparet figuratum,
quam quatenus apparet coloratum: longe tamen evidentius
agnoscimus, quid sit in eo esse figuratum,
quam quid sit esse coloratum.
LXX.
Nos posse duobus modis
de sensibilibus judicium
ferre, quorum
uno errorem praecavemus,
alio in errorem
incidimus.

      Patet itaque in re idem esse, cum dicimus nos percipere
colores in objectis, ac si diceremus nos percipere
aliquid in objectis, quod quidem quid sit ignoramus,
sed a quo efficitur in nobis ipsis sensus quidam
valde manifestus et perspicuus, qui vocatur sensus colorum.
In modo autem judicandi permagna est diversitas:
nam quamdiu tantum judicamus aliquid esse in
objectis (hoc est, in rebus, qualescunque demum illae
sint, a quibus sensus nobis advenit), quod quidnam sit
ignoramus, tantum abest ut fallamur, quin potius in
eo errorem praecavemus, quod advertentes nos aliquid
ignorare, minus proclives simus ad temere de
ipso judicandum.
Descartes PPh 33-34