— 33 —
Cum autem res quaedam esse
judicantur, extra mentem nostram existentes, nullo
plane modo posse intelligi quaenam res sint, sed idem
plane esse, cum quis dicit se videre in aliquo corpore
colorem, vel sentire in aliquo membro dolorem, ac si
diceret se id ibi videre vel sentire, quod quidnam sit
plane ignorat, hoc est, se nescire quid videat aut sentiat.
Etsi enim, minus attendendo, sibi facile persuadeat
se nonnullam ejus habere notitiam, ex eo quod supponat
esse quid simile sensui illi coloris aut doloris,
quem apud se experitur: si tamen [quis] examinet quidnam
sit, quod iste sensus coloris vel doloris, tanquam in
corpore colorato vel in parte dolente existens, repraesentet,
omnino advertet se id ignorare.
Descartes PPh 33