— 33 —
LXVIII.
Quomodo in istis id,
quod clare cognoscimus, ab eo in quo falli
possumus, sit distinguendum.

      Ut autem hic quod clarum est ab eo quod obscurum
distinguamus, diligentissime est advertendum,
dolorem quidem et colorem, et reliqua ejusmodi, clare
ac distincte percipi, cum tantummodo ut sensus, sive
cogitationes, spectantur.
Descartes PPh 33