— 33 —
At quanquam
conscius sit Scepticus se cogitare,
ignorat tamen cogitationis
caussas, sive quo pacto cogitatio
fiat; idque adeo nunc se
ignorare profiteretur, cum in
nostra Religione animum humanum
omni corpulentia purum
quid esse profiteamur. Unde
sentes illi, illaeque spinae, in
quas offendunt, et quibus se mutuo
compinguntur subtilissimi
nostrae tempestatis Metaphysici,
dum quaerunt quomodo
— 34 —
mens humana in corpus, corpus
in mentem agat; cum tangere,
et tangi non possint nisi corporibus
corpora. [>]
Vico Ant 33-34