— 100 —
Nam quid est, quod
sane mirum, immensam librorum de iure molem cum nobis esse,
tum post Edictum perpetuum Romanis fuisse, de quo Romanis
— 101 —
antea admodum pauci, Graecis omnino nulli? Quia apud Graecos
philosophi iuris philosophiam, nempe doctrinam de republica, de
iustitia legibusque tradebant; qui «pragmatici» dicebantur, leges
oratoribus ministrabant; oratores autem in caussis ex facto ipso
aequi argumenta inveniebant. Quare, cum apud Graecos iurisprudentia
et philosophorum scientia, et pragmaticorum de legibus
historia et oratorum facultate contineretur, apud eosdem de
philosophia innumeri, orationum quam plurimi, nulli autem de
iure libri erant. Philosophi autem Romanorum ipsi erant iurisconsulti,
ut qui in una legum peritia omnem sapientiam posuerunt,
sive sapientiam heroicorum temporum meram conservarunt:
etenim
haec fuit sapientia quondam,
publica privatis secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
oppida moliri, et leges incidere ligno.

Vico NT 100-101