— 100 —
      Quatuor priores tituli primi Pandectarum libri, quibus, quae
dicunt Graeci Priora, absolvuntur, sive doctrina de iurisprudentiae
natura, eiusque fine, iustitia, argumento nempe iure,
seu iusto, de legum caussis virtutibusque, et de earum interpretandarum
ratione, quantula eius ingentis operis pars est?
et tamen omnes iurisprudentiae artem expediunt. Quamquam
quid hoc verbi est «ars prudentiae», cuius una ars est philosophia?
Nam si cum auctore Methodi iuris civilis satis docto
eleganter loqui velimus, Priora philosophiam iuris continent,
reliquum totum corpus historiam; ego vero praeterea et ingentem
generis iudicialis topicam continere affirmarim. [>]
Vico NT 100