— 303 —
Concilio igitur ad id statutum tempus soluto, poterunt interea
uniuscujusque familiae Consiliarii de ipsa seorsum quaestionem habere,
et, si res iis magni momenti videbitur, alios, qui eodem
— 304 —
officio functi, vel qui ejusdem Concilii Candidati sunt, consulere,
et, si intra constitutum tempus inter ipsos convenire non poterit,
illa familia extra suffragium erit (nam unaquaeque familia
unum tantum ferre Suffragium poterit) alias ejus familiae Jurisperitus
instructus sententiam, quam optimam judicaverint esse, in
ipso Concilio ferat, et sic reliqui; et si majori parti visum fuerit
post auditas cujusque sententiae rationes, rem iterum perpendere,
Concilium iterum in tempus solvatur, ad quod unaquaeque familia,
quaenam ultima ejus sit sententia, pronunciabit, et tum demum
praesente integro Concilio suffragiis collectis ea irrita habeatur,
quae centum ad minimum suffragia non habuerit, reliquae autem
ad Regem deferantur a Jurisperitis omnibus, qui Concilio interfuerunt,
ut ex iis, postquam uniuscujusque partis rationes intellexerit,
quam velit, eligat, atque inde digressi ad Concilium revertantur,
ubi omnes Regem ad constitutum ab ipso tempus exspectent,
ut, quam Sententiam ex latis eligendam censet, omnes audiant,
et quid faciendum, ipse decernat.
      Par. XXVI. Ad justitiam administrandam Concilium aliud ex
Solis Jurisperitis est formandum, quorum officium sit lites dirimere,
et poenas ex deliquentibus sumere, sed ita ut omnes sententiae,
quas tulerint, ab iis, qui Concilii magni vicem supplent,
probari debeant, num scilicet, servato rite in judicando ordine,
prolatae fuerint, et absque partium studio. Quod si quae pars,
quae causa cecidit, ostendere poterit, aliquem ex judicibus munere
aliquo corruptum fuisse ab adversario, vel aliam communem causam
amicitiae erga eundem, vel odii erga ipsum habere, vel denique
quod communis judicandi ordo non fuerit servatus, ea in integrum
restituatur. Sed haec forsan observari non possent ab iis, qui,
quando quaestio de crimine est, non tam argumentis, quam tormentis
reum convincere solent. Verum nec ego hic alium in judicando
ordinem concipio praeter eum, qui cum optimo Civitatis
regimine convenit.
Spinoza TP 303-304