— 5 —
Nam quae plerumque in vita occurrunt, et apud
homines, ut ex eorum operibus colligere licet, tanquam summum
bonum aestimantur, ad haec tria rediguntur; divitias scilicet,
— 6 —
honorem, atque libidinem. His tribus adeo distrahitur mens, ut
minime possit de alio aliquo bono cogitare.
Spinoza TIE 5-6