— 32 —
an vero potius
nunc, postquam diligentius investigavi tum quid ea
sit, tum quomodo cognoscatur? Certe hac de re dubitare
esset ineptum; nam quid fuit in prima perceptione
distinctum? Quid quod non a quovis animali
haberi posse videretur? At vero cum ceram ab externis
formis distinguo, et tanquam vestibus detractis
nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc error
in judicio meo esse possit, non possum tamen sine
humana mente percipere.
— 33 —
      Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me
ipso? Nihildum enim aliud admitto in me esse praeter
mentem.
Descartes Med 32-33