— 416 —
Quod
autem ideo nulli plane intellectui liceat, adeoque, quicquid non involvit
contradictionem, ideo sit possibile
, temere concluditur, subiectivas iudicandi
condiciones pro obiectivis habendo. Hinc tot vana commenta
virium, nescio quarum, pro lubitu confictarum, quae absque obstaculo
repugnantiae e quolibet ingenio architectonico, seu si mavis, ad chimaeras
proclivi turbatim prorumpunt. Nam cum vis non aliud sit, quam
respectus substantiae A ad aliud quiddam B (accidens) tanquam rationis
ad rationatum: vis cuiusque possibilitas non nititur identitate
causae et causati, s. substantiae et accidentis, ideoque etiam impossibilitas
virium falso confictarum non pendet a sola contradictione. Nullam
— 417 —
igitur vim originariam ut possibilem sumere licet, nisi datam ab experientia,
neque ulla intellectus perspicacia eius possibilitas a priori concipi
potest.
Kant Diss 416-417