— 390 —
      Addidi etiam, enumerationem debere esse ordinatam:
tum quia ad jam enumeratos defectus nullum praesentius
remedium est, quam si ordine omnia perscrutemur;
tum etiam, quia saepe contingit ut, si singula,
— 391 —
quae ad rem propositam spectant, essent separatim
perlustranda, nullius hominis vita sufficeret, sive quia
nimis multa sunt, sive quia saepius eadem occurrerent
repetenda. Sed si omnia illa optimo ordine disponamus,
ut plurimum, ad certas classes reducentur, ex
quibus vel unicam exacte videre sufficiet, vel ex singulis
aliquid, vel quasdam potius quam caeteras, vel
saltem nihil unquam bis frustra percurremus; quod
adeo juvat, ut saepe multa propter ordinem bene institutum
brevi tempore et facili negotio peragantur, quae
prima fronte videbantur immensa.
Descartes Reg 390-391