— 303 —
      Par. XXIII. Ut inter familias aequalitas in omnibus, et ordo
sedendi, proponendi, et dicendi habeatur, vices servandae sunt,
ut singulae singulis sessionibus praesideant, et quae hac sessione prima,
sequenti ultima sit. Sed eorum, qui ejusdem familiae sunt,
is primus sit, qui prior electus fuerit.
      Par. XXIV. Hoc Concilium quater ad minimum in anno convocetur,
ut rationem administrationis imperii a ministris exigant,
ut rerum statum noscant, et si quid praeterea statuendum sit, videant.
Nam adeo magnum civium numerum negotiis publicis
continuo vacare impossibile videtur, sed, quia negotia publica interim
exerceri nihilominus debent, ideo ex hoc Concilio quinquaginta,
aut plures eligendi sunt, qui soluto Concilio, ejus
vicem suppleant, quique quotidie congregari debeant in cubiculo,
quod Regio sit proximum, atque adeo quotidie curam habeant
aerarii, urbium munimentorum, educationis filii Regis,
et absolute eorum omnium magni Concilii officiorum, quae modo
enumeravimus, praeterquam illud, quod de rebus novis, de
quibus nihil decretum est, consulere non possint.
      Par. XXV. Congregato Concilio, antequam aliquid in eo proponatur,
quinque, aut sex, aut plures Jurisperiti ex familiis, quae
illa sessione ordine loci priores sunt, Regem adeant, ut libellos
supplices, vel epistolas, si quas habent, tradant, ut rerum statum
indicent, et denique ut ex ipso intelligant, quid in suo Concilio
proponere jubeat quo accepto Concilium repetant, et, qui
ordine loci prior est, rem consulendam aperiat. Nec de re suffragia
statim colligenda, quae aliquibus videtur alicujus esse momenti,
sed in id tempus differenda, quod rei necessitas concedit.
Spinoza TP 303