— 12 —
      Pag. 33. vers. 11. Poëtarum )( cum propria locutio ea sit,
quae alii sententiae, quam cujus nota est, aeque proprie applicari
non possit; ut fervere sanguinem circa praecordia, non potest
alium affectum significare, quam iram: at sperare pro timere,
populi
— 13 —
... si volet usus,
quem penes arbitrium est, et jus, et norma loquendi
,

aeque proprie dici potest, ut dictum quandoque est apud Terentium,
Nam quod tu speras, propulsabo facile;

quam antiquam locutionem usurpavit postea Virgilius,
... tantum potui sperare dolorem!

et ratio ea est, quia locutio poëtica ex propriis rerum notis
componitur, quae res per ultimas ipsarum proprietates describit:
at prorsae orationis locutio ex proprietatibus cujusque
rei tanquam genus, unum abstrahit verbum, ut ex sanguine,
fervitione, et praecordiis
efficit verbum irasci: genera autem
sunt suapte natura communia, non propria; quare qui ex genere
loquitur, nunquam proprie de rebus loquitur: unde factum,
ut linguae vulgares magno sint philosophis impedimento
ad veras rerum naturas distinguendas.
      Pag. 36. vers. fin. poena )( qua poena, vera Hebraeorum
Religio ab falsis gentium omnibus distincta est: nam ut prior.
lib.
innuimus, et hoc latius disseremus, omnes gentium religiones
Divinatione fundatae: at Deus Scientiam boni, et mali
ab primis Parentibus affectatam punivit.
      Pag. 38. vers. 25. )( uti cernere fuit primis hominibus, diligenti
inspectione rerum utilitates aestimare; unde cretio
Romanis mansit, antiquum aditionis hereditatis genus.
      Pag. 38. vers. 31. caede definire )( quod congruit cum eo,
quod lib. prior. leviter dictum, et hoc gravius firmabitur, prima
in terra judicia
fuisse duella.
      Pag. 43. vers. 32. )( qui posteriores docent, hanc esse corruptae
naturae perversitatem, utendis frui, fruendis uti, nempe
homines ex vitae necessariis luxus, ex luxibus vitae necessaria
fecisse.
      Pag. 44. vers. 23. )( quam rationem graviter exornat Hermannus
Vultejus in Commentar. ad tit. Inst. Quib. mod. re contrahit.
oblig. princip.

      * Pag. 45. vers. 24. )( Atque haec est, quam Cicero definit,
bonitatem naturae.
      Pag. 50. vers. 9. Historia Prima Rerum Profanarum, quae
est Mythologia )( Cujus Auctores Historiae, Poëtae heroës fuere:
— 14 —
cujus antiquitatis apud Homerum extant vestigia duo in Odyssea,
alterum, ubi Alcinoüs Ulyssi, postquam suos errores exposuit,
dicit, eum uti Musicum, sive Poëtam suam Historiam
enarrasse
; alterum, ubi Eumaeus, Ulyssis subulcus refert Penelopi,
erronem
( Ulyssem nempe fictum pauperem senem) suorum
historiam malorum sibi, uti Cantorem, sive Poëtam descripsisse
.
      * Pag. 57. vers. 5. )( Chamidae, lege Chaldaei.
      * Pag. 57. vers. 13. Magiam )( adde )( Chamidae autem ex
vicinitate Chaldaeorum, Phoenices, nempe, et Aegyptj mature
culti.
      * Pag. 59. vers. 22. Semidae; et vers. 29. Semidarum )( scripturae
sunt lapsus pro Sethidae, Sethidarum; ut iidem recta
scriptura brevi post exarati, pag. 62. vers. 25. inter Sethidas:
patronymica a Samuele Bocharto facta.
Vico Notae 12-13-14