— 416 —
      SCHOLION. En igitur, Lector benevole, principia duo cognitionis metaphysicae
reconditioris, quorum ope in regione veritatum haud contemnenda
dicione potiri licet. Qua quidem ratione si haec scientia solerter colatur, non
adeo sterile deprehendetur ipsius solum, et quod ipsi intentatur a contemptoribus
otiosae et umbraticae subtilitatis opprobrium, cognitionis nobilioris larga
messe redarguetur. Sunt quidem, qui, depravatarum consequentiarum in scriptis
acerrimi venatores, e sententiis aliorum semper quoddam virus elicere docti
sunt. Hos vero fortasse etiam in his nostris nonnulla in peiorem sensum detorquere
posse, quanquam non iverim infitias, eos tamen sensu suo abundare
passus mearum partium esse reor, non quod cuipiam fortasse perperam iudicare
libeat, curare, sed in recto indaginis atque doctrinae tramite pergere, in
quo conamine ut faveant, quicunque de litteris ingenuis bene cupiunt, quanta
decet observantia, rogo.
FINIS.
Kant ND 416