— 32 §74 —
      § LXXIV. Intrinsece sive absolute brevis est Oratio
cui nihil inest, quod salvo perfectionis gradu
abesse posset. Talis brevitas, quum sit omnis orationis,
est
etiam poematis, § 9.
      Et tamen
πολλὰ τοι σμικροὶ λόγοι
Ἔσφηλαν ἤδη καὶ κατώρθωσαν βροτούς.
Notionem brevitatis eandem animo Horatii haesisse hariolamur,
quando
      Quicquid praecipies esto brevis
cum dixerat, statim addit:
Omne supervacuum pleno de pectore manat:
ubi satis aperte brevitatem supervacuo opponit. Concipi etiam
potest ex definitione hac brevitatis, qui fiat ut
            brevis esse laborans
      Obscurus fiat;
quum enim ne verbulum quidem redundare velit, cogitationibus
ita orationem refercit, ut singula non possint a singulis
— 33 §74 —
distingui, unde obscuritas. Extrinseca brevitas sive relativa
non est ad omnem necessaria ordinem [orationem] nec ad omne poema,
quod si tamen alicui speciei peculiaris est, e. g. epigrammatibus,
ex eius affectionibus et determinationibus specificis
deducenda est. Cui operae nunc subire non est animus.
Baumgarten MPh 32-33)