— 84 —
Hinc subiectum scientiae demonstrativaeque
conclusionis perpetuo specifice singulariterque
sumitur, nusquam vero pluraliter atque numeraliter:
siquidem de sole, secundum speciem, aut
certe de solis natura, de animalis natura, deque animae
natura, quandoquidem de solibus, de anima, deque
coelo, historia perpetuo dicitur esse non scientia.
Cur igitur contra Aristotelis morem, et omnium philosophorum
dicendi consuetudinem, ens mobile, ens
naturale, corpus mobile, corpus naturale et similia
scientiae subiectum adstruunt [Peripatetici]? Cur ubi quaeritur,
— 85 —
an de rebus naturalibus sit scientia, concorditer omnes
in eandem feruntur affirmativam, ut postmodum
contra eos ubique adeo aristotelica reclamante
praeceptione, sophistarum more, ad excusationibus et
glossematibus colorandam atque pingendam potius,
quam ad negandam falsissimam convictamque sententiam
recurrant: atque ita quod excusare nequeunt,
tam bene velare contendunt, ut eorum pertinacis
ignorantiae turpitudinem illi soli non videant qui
nihil omnino vident? Quid enim (per Deum immortalem)
aliud est dicere, de ente mobili secundum rationem
formalem, universalem, communem, quoad
eius essentiam, et simplicem quidditatem, non ratione
qua compositum, subsistens, particulare, materiale,
scientiae subiectum esse, quam docere non ens mobile,
sed entis mobilis naturam esse, quae scibilis valet
subire rationem? Quid, inquam, aliud est isthaec
loquendi forma, quam irresolutissimi, seque ipsum destruentis
et abnegantis indicium ingenii? Quid insuper
aliud est, dicere de hominibus esse scientiam,
secundum specificam et universalem rationem, quam
dicere non de hominibus, sed de natura hominis?
Nonne modificationes istae de multis faciunt unum,
de plurali singulare, de naturalibus naturale, de naturali
naturam? [>]
Bruno Acr 84-85