— 100 —
Quapropter qui
artes ac disciplinas, quae nedum omnes, sed cunctae in philosophiae
gremio continebantur, et ab ea, et inter se ipsas diviserunt,
mihi tyrannorum similes fuisse videntur, qui amplissima
opulentissimaque ac frequentissima hostium urbe potiti, quo tuti
porro ab ea sint, urbem delent, et cives per pagos longe dissitos
dissipant: ut ne ultra suae urbis magnificentia et opibus suorumque
numero freti spiritus, animosque efferre, neve conspirare,
et alii aliis auxilio esse possint.
Vico NT 100