— 416 —
      Quod autem posterius concernit axioma subrepticium, oritur temere
convertendo contradictionis principium. Adhaeret autem huic primitivo
iudicio conceptus temporis eatenus, quod, datis eodem tempore contradictorie
oppositis in eodem, liqueat impossibilitas, quod ita enuntiatur:
quicquid simul est ac non est, est impossibile. Hic, cum per intellectum aliquid
praedicetur in casu, qui secundum leges sensitivas datus est, iudicium
apprime verum est et evidentissimum. Contra ea, si convertas
idem axioma ita ut dicas: omne impossibile simul est ac non est s. involvit
contradictionem, per sensitivam cognitionem generaliter aliquid
praedicas de obiecto rationis, ideoque conceptum intellectualem de
possibili aut impossibili subiicis condicionibus cognitionis sensitivae,
nempe respectibus temporis, quod quidem de legibus, quibus adstringitur
et limitatur intellectus humanus, verissimum est, obiective autem
et generaliter nullo modo concedi potest. Nempe noster quidem intellectus
impossibilitatem non animadvertit, nisi ubi notare potest simultaneam
oppositorum de eodem enuntiationem, h. e. tantummodo ubi
occurrit contradictio. Ubicunque igitur talis condicio non obvenit, ibi
nullum intellectui humano de impossibilitate iudicium vacat.
Kant Diss 416