— 390 —
      Porro interdum enumeratio haec esse debet completa,
interdum distincta, quandoque neutro est opus;
ideoque dictum tantum est, illam esse debere sufficientem.
Nam si velim probare per enumerationem, quot
genera entium sint corporea, sive aliquo pacto sub sensum
cadant, non asseram illa tot esse, et non plura, nisi
prius certo noverim, me omnia enumeratione fuisse
complexum, et singula ab invicem distinxisse. Si vero
eadem via ostendere velim, animam rationalem non
esse corpoream, non opus erit enumerationem esse
completam, sed sufficiet, si omnia simul corpora aliquot
collectionibus ita complectar, ut animam rationalem
ad nullam ex his referri posse demonstrem. Si
denique per enumerationem velim ostendere, circuli
aream esse majorem omnibus areis aliarum figurarum,
quarum peripheria sit aequalis, non opus est omnes
figuras recensere, sed sufficit de quibusdam in particulari
hoc demonstrare, ut per inductionem idem etiam
de alijs omnibus concludatur.
Descartes Reg 390