— 32 —
      Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem, ex formis
loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse;
pergamusque deinceps, attendendo utrum ego
perfectius evidentiusque percipiebam quid esset cera,
cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu
externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est
potentia imaginatrice, cognoscere?
Descartes Med 32