— 74 —
Scholium II.

      Ex praecedentibus clare sequitur, res summa perfectione a Deo
fuisse productas: quandoquidem ex data perfectissima natura necessario
secutae sunt. Neque hoc Deum ullius arguit imperfectionis;
ipsius enim perfectio hoc nos affirmare coëgit. Imo ex hujus
contrario clare sequeretur (ut modo ostendi), Deum non esse
summe perfectum; nimirum quia, si res alio modo fuissent productae,
deo alia natura esset tribuenda, diversa ab ea, quam ex
consideratione entis perfectissimi coacti sumus ei tribuere. Verum
non dubito, quin multi hanc sententiam, ut absurdam, explodant,
nec animum ad eandem perpendendam instituere velint;
idque nulla alia de causa, quam quia Deo aliam libertatem assueti
sunt tribuere, longe diversam ab illa, quae a nobis (Defin. 7.) tradita
est; videlicet, absolutam voluntatem. Verum neque etiam
dubito, si rem meditari vellent, nostrarum que demonstrationum
seriem recte se cum perpendere, quin tandem talem libertatem,
— 75 —
qualem jam Deo tribuunt, non tantum ut nugatoriam sed, ut
magnum scientiae obstaculum, plane rejiciant. Nec opus est, ut ea,
quae in Scholio Propositionis 17. dicta sunt, hic repetam. Attamen
in eorum gratiam adhuc ostendam, quod, quamvis concedatur,
voluntatem ad Dei essentiam pertinere, ex ejus perfectione nihilominus
sequatur, res nullo alio potuisse modo, neque ordine a Deo
creari; quod facile erit ostendere, si prius consideremus id, quod
ipsimet concedunt, videlicet ex solo Dei decreto, et voluntate
pendere, ut unaquaeque res id, quod est, sit. Nam alias Deus
omnium rerum causa non esset. Deinde quod omnia Dei decreta
ab aeterno ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis,
et inconstantiae argueretur. At cum in aeterno non detur quando,
ante, nec post: hinc, ex sola scilicet Dei perfectione, sequitur,
Deum aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse; sive
Deum ante sua decreta non fuisse, nec sine ipsis esse posse. At
dicent, quod, quamvis supponeretur, quod Deus aliam rerum
naturam fecisset, vel quod ab aeterno aliud de natura, ejusque ordine
decrevisset, nulla inde in Deo sequeretur imperfectio. Verum
si hoc dicant, cpncedent simul, Deum posse sua mutare decreta.
Nam si Deus de natura, ejusque ordine aliud, quam decrevit
decrevisset, hoc est, ut aliud de natura voluisset, et concepisset,
alium necessario, quam jam habet intellectum, et aliam,
quam jam habet, voluntatem habuisset. Et si Deo alium intellectum,
aliamque voluntatem tribuere licet, absque ulla ejus essentiae,
ejusque perfectionis mutatione, quid causae est, cur jam
non possit sua de rebus creatis decreta mutare, et nihilominus aeque
perfectus manere? Ejus enim intellectus, et voluntas circa
res creatas, et earum ordinem in respectu suae essentiae, et perfectionis,
perinde est, quomodocunque concipiatur. Deinde omnes,
quos vidi, philosophi concedunt, nullum in Deo dari intellectum
potentia, sed tantum actu; cum autem et ejus intellectus,
et ejus voluntas ab ejusdem essentia non distinguantur,
ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc etiam, quod, si
Deus alium intellectum actu habuisset, et aliam voluntatem, ejus
etiam essentia alia necessario esset; ac proinde (ut a principio
— 76 —
conclusi) si aliter res, quam jam sunt, a Deo productae essent,
Dei intellectus, ejusque voluntas, hoc est (ut conceditur) ejus
essentia alia esse deberet, quod est absurdum.
Spinoza E 74-75-76