— 74 —
Scholium I.

      Quoniam his luce meridiana clarius ostendi, nihil absolute in rebus
dari, propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis
volo, quid nobis per contingens erit intelligendum; sed prius, quid
per necessarium, et impossibile. Res aliqua necessaria dicitur, vel
ratione suae essentiae, vel ratione causae. Rei enim alicujus existentia
vel ex ipsius essentia, et definitione, vel ex data causa efficiente
necessario sequitur. Deinde his etiam de causis res aliqua impossibilis
dicitur; nimirum quia vel ipsius essentia, seu definitio contradictionem
involvit, vel quia nulla causa externa datur, ad talem
rem producendam determinata. At res aliqua nulla alia de causa
contingens dicitur, nisi respectu defectus nostrae cognitionis. Res
enim, cujus essentiam contradictionem involvere ignoramus, vel
de qua probe scimus, eandem nullam contradictionem involvere,
et tamen de ipsius existentia nihil certo affirmare possumus, propterea
quod ordo causarum nos latet, ea nunquam, nec ut necessaria,
nec ut impossibilis videri nobis potest, ideo que eandem vel
contingentem, vel possibilem vocamus.
Spinoza E 74