— 34 —
      Definitio ut dicatur perfecta, debebit intimam essentiam rei
explicare, et cavere, ne ejus loco propria quaedam usurpemus;
ad quod explicandum, ut alia exempla omittam, ne videar
aliorum errores velle detegere, adferam tantum exemplum alicujus
rei abstractae, quae perinde est, quomodocunque definiatur,
— 35 —
circuli scilicet: quod si definiatur, esse figuram aliquam, cujus lineae,
a centro ad circumferentiam ductae, sunt aequales, nemo
non videt talem definitionem minime explicare essentiam circuli;
sed tantum ejus aliquam proprietatem. Et quamvis, ut dixi, circa
figuras, et caetera entia rationis hoc parum referat, multum tamen
refert circa entia Physica, et realia: nimirum, quia proprietates
rerum non intelliguntur, quamdiu earum essentiae ignorantur; si
autem has praetermittimus, necessario concatenationem intellectus,
quae Naturae concatenationem referre debet, pervertemus, et
a nostro scopo prorsus aberrabimus.
Spinoza TIE 34-35