— 32 —
      LX. Societas autem omnis est utilitatum communicatio,
eae autem utilitates communicantur aut inter
aequales, aut inter inaequales. Hinc in ea communicatione
duae minimum utilitates, duae minimum personae
considerantur, aut saltem una utilitas comparate ad
duas personas replicata: nam in omni commensu quatuor
omnino spectantur; quod de geometrico est exploratum:
arithmeticus autem quanquam tribus numeris constet,
— 33 —
tamen numerus, qui est regula reliquorum duum, replicatur.
Sed hac in re hoc magni momenti discrimen,
quod Grotium fefellit, est advertendum, quod ubi personae
considerantur ut pares, ibi personarum aequalitas
secum trahit rerum aequalitatem; ac proinde commensu
simplici
comparantur: at ubi personae considerantur ut
impares, ibi inaequalitas personarum secum trahit inaequalitatem
rerum, ac proinde commensu duplici comparandae,
ut eo pacto aequalitas constet; idque ex ea ratione, quia
res hominum, non homines rerum caussa comparati.
      Omnis societas omnino duplex, Inaequalis, et Aequalis.
      Inaequalis est inter parentes et liberos, inter potestatem
civilem et subditos, inter Deum et homines.
      Haec societas a potiori parte dicitur Regimen.
      In hac Dei, hominumque societate homines debent
immensum Deo, qui nos creavit ex nihilo, et singulis
momentis conservans tuetur a nihilo: quod infinitae
potentiae, sapientiae, et bonitatis est munus: quare
infinito est a nobis honore, qui est nostrae infirmitatis, et
alienae fidei, seu protectionis significatio, prosequendus.
      Aequalis societas est inter frates, cognatos, amicos,
cives, hospites, hostes, qui ab antiquo verbo hostire,
aequare dicti sunt, unde Plautinum proverbium; par
pari referto, hostimentum est
.
Vico Univ20 32-33