— 32 —
LXVII.
In ipso de dolore judicio
saepe nos falli.

      Idemque plane est de aliis omnibus quae sentiuntur,
etiam de titillatione ac dolore. Quamvis enim haec
extra nos esse non putentur, non tamen ut in sola
mente sive in perceptione nostra solent spectari, sed
ut in manu, aut in pede, aut quavis alia parte nostri
— 33 —
corporis. Nec sane magis certum est, cum, exempli
causa, dolorem sentimus tanquam in pede, illum esse
quid extra nostram mentem, in pede existens, quam
cum videmus lumen tanquam in Sole, illud lumen
extra nos in Sole existere; sed utraque ista praejudicia
sunt primae nostrae aetatis, ut infra clare apparebit.
Descartes Pph 32-33