— 32 —
LXV.
Quomodo ipsarum modi
sint etiam cognoscendi.

      Eadem ratione, diversos cogitationum modos, ut
intellectionem, imaginationem, recordationem, volitionem,
etc.; itemque diversos modos extensionis sive
ad extensionem pertinentes, ut figuras omnes, et situs
partium, et ipsarum motus, optime percipiemus, si
tantum ut modos rerum quibus insunt spectemus; et
quantum ad motum, si de nullo nisi locali cogitemus,
ac de vi a qua excitatur (quam tamen suo loco explicare
conabor)
non inquiramus.
Descartes PPh 32