— 32 —
Sed Scepticus non dubitat se
cogitare; quin profitetur ita
certum esse, quod sibi videre
videatur, et tam obfirmae,
ut id vel cavillis, kalumniisque
propugnet: nec dubitat
se esse; quin curat sibi bene esse
per assensus suspensionem: ne
praeterquam quas ipsae res habent
molestias, addat illas opinionis.
Sed certitudinem, quod
cogitet, conscientiam contendit
esse, non scientiam, et vulgarem
cognitionem, quae in
indoctum quemvis cadat; ut
— 33 —
Sosiam; non rarum verum, et
exquisitum, quod tanta maximi
Philosophi meditatione egeat
ut inveniatur. [>]
Vico Ant 32-33