— 415 —
Neque tamen praestabilita illa Leibniziana, quae proprie consensum, non dependentiam
mutuam substantiis inducit, inde progignitur; nec enim artificiorum
technis in rationum concinnatarum serie adaptatis ad conspirationem substantiarum
efficiendam Deus utitur, neque porro specialis semper Dei influxus, i. e.
commercium substantiarum per causas occasionales Malebranchii hic statuitur;
eadem enim, quae substantias exsistentes reddit et conservat individua actio,
mutuam ipsis universalemque dependentiam conciliat, ita ut divinae actioni non
aliter atque aliter pro circumstantiis determinari opus sit; sed est realis substantiarum
in se invicem facta actio, s. commercium per causas vere efficientes,
quoniam idem, quod exsistentiam rerum stabilit, principium ipsas huic legi alligatas
exhibet, hin cper eas, quae exsistentiae suae origini adhaerent, determinationes
mutuum commercium sit stabilitum; quare eodem iure mutationes
externae causis efficientibus produci hoc pacto dici possunt, quo, quae in internis
accidunt, internae substantiae vi adscribuntur, quanquam huius naturalis
efficacia non minus ac illud relationum externarum firmamentum divina nitatur
sustentatione. Interim systema universalis substantiarum commercii ita informatum
— 416 —
pervulgato illo influxus physici aliquanto certe est emendatius, originem
scilicet ipsam aperiens mutui rerum nexus, extra substantiarum solitario
consideratarum principium quaerendam, in quo tritum illud causarum efficientium
systema potissimum a vero aberravit.
Kant ND 415-416